monumenta.ch > Cassiodorus > ALEXANDER MAMMAEAE XXI. > 13 > 100 > 6 > GALLUS ET VOLUSIANUS XXVI. > 6 > 6 > 37
Cassiodorus, Historia Eccl., 6, XXXVI.De Artemio martyre et Publia abbatissa. <<<     >>> XXXVIII.De his qui amore pecuniae a fide declinaverunt.

Cassiodorus, 6, CAPUT XXXVII.De Basilio atque Gregorio.

1 Contristabat igitur eum non mediocriter Apollinaris Syrus, omni scientia nimis instructus, simulque Basilius et Gregorius Cappadoces, illius temporis rhetores Christiani, aliique plurimi eloquentes viri. Quorum alii quidem zelati sunt veram gloriam, alii Arianae haeresis habuere vesaniam. Quamobrem arbitratus hinc armari Christianos, prohibuit eos Graecorum doctrinis imbui et eorum lectionibus erudiri. Tunc Apollinaris, cum esset doctus et simul ingeniosus, pro Homeri poemate versibus heroicis Hebraicam conscripsit antiquitatem usque ad imperium Saul, et viginti quatuor libris opus omne divisit, unicuique libro nomen litterae ponens secundum Homericam lectionem.
2 Fecit autem et aliud opus secundum Menandri fabulas, comoediae similitudine comparatas: imitatus enim Euripidis tragoedias et lyram Pindari. Et, ut absolute dicendum, divinis Scripturis argumenta sumens, omnes encyclias lectiones tempore parvo composuit, numero, virtute, moribus, conscriptione, charactere et dispositione Graecorum valde pares.
3 Et nisi quia vetustatem homines honorabant, et quae sunt in usu grata credebant, nam ut ego reor, aequa veteribus Apollinaris opuscula decrevissent. Fecit etiam non ignobilem ad ipsum imperatorem, sive contra paganos philosophos librum, cui titulum posuit, Pro veritate. In quo de sacris testimoniis tacens, probavit illos quidem fuisse deceptos, se autem sapere vera de Deo.
4 Haec autem considerans imperator, claris tunc episcopis scripsit: Legi, et reprehendi. Cui rescripserunt: Etsi legisti, sed non agnovisti: si enim cognovisses, nequaquam reprehendisses. Quidam dicunt hanc epistulam praesulis Ecclesiae Cappadocenae fuisse Basilii, quod incredibile non est. Sive autem eius, sive sit alterius, iustum est virtutis laudare doctrinam. [SOZOMEN., lib. V, cap. 17. Edit. Christ. Vales. cap. 18, p. 623.]
Cassiodorus HOME

bav823.251 bav824.182 bnf1603.124

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik